

Liber Secundus Samuelis*
Caput 12: Versus 13
Dixitque Nathan ad David,etc.[RAB. ex Euch.]Omnia tamen, quae pro peccato praedicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se poenitens punit, aut Deus haec cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit,Dominus transtulit peccatum tuum,et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre.